- OLGERDUS
- OLGERDUSPrinceps Lithuaniae, seu potius Magnus Dux, successit A. C. 1325. Gedimino, qui, quod fines Lithuaniae longissme per Russiam protulit, et a finibus Russiae usque ad Pontum Euxinum protendi, primus Dux Magnus Lithuaniae appellari meruit. Erat autem Lithuaniae nomen ante A. C. 1200. fere in cognitum et ipsa gens vicinorum iugo pressa; donec circa A. C. 1252. Mendogus vir militiâ clarus, Principatu sumptô, gentem a vicinorum contumeliis vindicavit. Quem cum excepissent complures brevi omnesimperiô, tandem Vitenen miles, obtruncatô suô Dominô, Lithuaniam occupavit. Ex Vitenis huius vidua, Gediminus praefatus genuit Olgerdum, seu Olgirdum, qui decessit A. C. 1381. Pater ex Maria Twerensi (filiâ ... Ducis Twerae) Iagellonis et Skirgellonis. Quorum ille, regnô Poloniae per matrimonium potitus, sumptô Uladislai nomine, Christianam findem amplexus est, primusque omnium Lithuaniam, exterminatô Idolorum cultu, fide Christi imbuit: iste, cum Vidoldo patruele, fratrem coniungere cum Polonia Lithuaniam volentem impedit, frustraque reluctanti hanc tandem extorsit; quae proin suos retinuit magnos Duces usque ad A. C. 1501. Vide de Georg. Hornium Orb. Imper. p. 262. et Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilitat. Europ. Part. 3. p. 21.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.